SACRICOLA

SACRICOLA
SACRICOLA
apud Solinum c. 1. ubi de Sacello Herculis in Foro Boario, quo nec canibus nec muscis ingressus erat. Etenim cum viscerationem Sacricolis daret, Myagrum Deum dicitur imprecatus; clavam vero in aditu reliquisse, cuius olfactum refugerent canes: sunt sacri cultores, omnes qui sacris intersunt, non soli Sacerdotes. Huic enim viscerationi Herculeae Evander, cum rusticorum turba, aderat. Usurpavit vocem, de Iuliano Imperatore Ammianus, qui multas ex Solino dictiones et loquendi genera mutuatus est, l. 22. Idemque victimarius pro sacricola dicebatur, ad crebritatem hostiarum alludentibus multis. Visceratio autem d. l. epulum est vel convivium, quod ex visceribus, i. e. carnibus immolatarum hostiarum inter sacricolas agitabatur, uti videre est apud Servium, ad illud. l. 7. Aen. v. 716.
------ ------ populique Latini etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • boucher — 1. boucher [ buʃe ] v. tr. <conjug. : 1> • 1272; a. fr. bousche « touffe de paille (pour fermer) »; lat. pop. °bosca « broussailles » (→ bouchon), même rac. que bois ♦ Fermer (une ouverture). ⇒ clore, fermer , obturer. Boucher une bouteille …   Encyclopédie Universelle

  • sacerdoce — (sa sèr do s ) s. m. 1°   Ministère de ceux qui avaient le pouvoir d offrir des victimes à Dieu chez les Juifs. •   Éléazar et Thamar exercèrent les fonctions du sacerdoce du vivant de leur père Aaron, SACI Bible, Nomb. III, 4. •   Aaron est… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”